Ezra 4

etc. BED. in Esdr. Hostes Judae et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum aeternum percepturi sunt. Dicunt ergo: ID., ibid. Cum affectant haeretici auctoritatem sibi praedicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est haereticorum aedificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhaerentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant. ID., ibid. Quoties haeretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam saeviendo dogma confessionis verae impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reaedificandae post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret. Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino aedificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quaerendam omnium quos potest animos et ora convertere quaerit. ID., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam praesidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianae perfidiae luce clarius innotuit. ID., ibid. Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiae illum haec tractare et decernere permisit. BEDA., ibid. Artaxerxes cui suadetur et suasus praecepit ne Jerusalem aedificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt. . Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne haereses et fallaciae eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Matth. 16.. Et iterum: Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariae sectae arma et scuta comburat. BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt. . Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistae ab uno fonte vitae, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis praedicant, vel quia Euphrates interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit. BEDA ubi supra. Quaerit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent aedificari. Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quae interpretatur custodia, non quod praecepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni verae pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus moenia pacis per haeresim pugnant. . BEDA, ibid. Patet ordo historiae, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem. .
Copyright information for VulgGlossa